In the souls of the people the grapes of wrath are filling and growing heavy, growing heavy for the vintage.
John Ernst Steinbeck
...et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni.
Apocalypsis Ioannis 14:10.
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: "Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius".
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.